monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 46, 5
Non utique eget quadrantili iuvamine ad aequiparandam lunae hendecadem, quam duobus insuper diebus exsuperare probatur, sed suis potius superabundat diebus, quod minus est in ogdoade solis adimplet. Liquidoque patet in horum concordatione temporum nihil praeiudicare bissextos, sed quotquot in circulo decennovenali incurrerint, omnes utroque sideri, iuxta quod supra docuimus, aequaliter esse proficuos.